Trebisacce-24/12/2012: Vigilia 2012 (di Walter Astorino)

Octavo Kalendas Ianuarii. Luna undecima.
Anno a creatione mundi, quando in principio Deus creavit cœlum et terram, quinquies millesimo centesimo nonagesimo nono:
A diluvio autem, anno bis millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo:
A nativitate Abrahæ, anno bis millesimo quintodecimo:
A Moyse et egressu populi Israël de Ægypto, anno millesimo quingentesimo decimo:
Ab unctione David in Regem, anno millesimo trigesimo secundo;
Hebdomada sexagesima quinta, iuxta Danielis prophetiam:
Olympiade centesima nonagesima quarta:
Ab urbe Roma condita, anno septingentesimo quinquagesimo secundo:
Anno Imperii Octaviani Augusti quadragesimo secundo,
toto Orbe in pace composito, sexta mundi ætate, Iesus Christus æternus Deus, æternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare, de Spiritu Sancto conceptus, novemque post conceptionem decursis mensibus, in Bethlehem Iudæ nascitur ex Maria Virgine factus Homo.
Nativitas Domini nostri Iesu Christi secundum carnem.

164total visits,1visits today