Trebisacce-29/09/2013:Christe, sanctorum decus Angelorum-CONSACRAZIONE A SAN MICHELE ARCANGELO

Nuova immagine1Nuova immagine23

Christe, sanctorum decus Angelorum

 

 

 

CHRISTE, sanctorum decus Angelorum

 

Rector humani generis et auctor,

 

nobis aeternum tribue benigne 

scandere caelum.

 

 

 

ANGELUM pacis, Michael ad istam

 

caelitus mitte, rogitamus aulam:

 

nobis ut crebro veniente crescant

prospera cuncta.

 

 

 

ANGELUS fortis Gabriel, ut hostem

 

pellat antiquum, volitet ab alto,

 

saepius templum veniat ad istud

visere nostrum.

 

 

 

ANGELUM nobis medicum salutis

 

mitte de caelis Raphael, ut omnes

 

sanet aegrotos, pariterque nostros

dirigat actus.

 

 

 

HINC Dei nostri Genetrix Maria,

 

totus et nobis chorus Angelorum

 

semper assistat, simul et beata

concio tota.

 

 

 

PRAESTET hoc nobis Deitas beata

 

Patris ac Nati pariterque Sancti

 

Spiritus, cuius resonat per omnem

gloria mundum. Amen.

 

 

Commemoratio Sancti Michaelis Archangeli  (29 settembre)

 

 

 

 

 

PRINCEPS gloriosissime, Michael Archangele, esto memor nostri: hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei, alleluia, alleluia.

 

 

 

V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.

 

 

 

R. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.

 

 

 

DEUS, qui miro ordine, Angelorum ministeria hominumque dispensas: concede propitius ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen.

 

 

 

Princeps gloriosissime

 

 

 

PRINCEPS gloriosissime, Sancte Michael Archangele, ego humillimus cliens tuus saluto te per dulcissimum Cor Iesu Christi, quod in augmentum gaudii et gloriae tuae peramanter offero, gratias agens Deo pro beatitudine, quam tibi contulit, et quod te super omnes alios Angelos honorare et exaltare voluit. Tibi vitae et mortis meae curam specialiter commendo, adsis mihi nunc et semper, maxime in fine vitae meae, benigne me tunc consolare, conforta et protege. Impetra mihi augmentum fidei, spei et caritatis, nec permittas me a sancta fide deviare nec in foveam desperationis incidere, neque de operibus bonis, si quae per gratiam Dei operatus sum, praesumere. Impetra mihi peccatorum meorum veniam, humilitatem, patientiam et alias virtutes, maxime vero perseverantiam in bono et gratiam finalem, ut tecum Deum meum glorificem in saecula. Amen.

 

 

 

Te splendor et virtus Patris

 

 

 

TE splendor et virtus Patris

 

Te vita, Iesu, cordium,

 

ab ore qui pendent tuo,

 

laudamus inter Angelos.

 

 

 

TIBI mille densa milium

 

ducum corona militat;

 

sed explicat victor Crucem

 

Michael salutis Signifer.

 

 

 

DRACONIS hic dirum caput

 

in ima pellit tartara,

 

ducemque cum rebellibus

 

caelesti ab arce fulminat.

 

 

 

CONTRA ducem superbiae

 

sequamur hunc nos Principem,

 

ut detur ex Agni throno

 

nobis corona gloriae.

 

 

 

PATRI, simulque Filio,

 

tibique, Sancte Spiritus,

 

sicut fuit, sit iugiter

 

saeculum per omne gloria. Amen.

 

 

 

Princeps gloriosissime Michael Archangele, esto memor nostri; hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei.

 

 

 

V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus:

 

 

 

R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

 

 

 

Oremus

 

Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

 

 

 

CONSACRAZIONE A SAN MICHELE ARCANGELO

Principe nobilissimo delle Gerarchie angeliche, valoroso guerriero dell’Altissimo, amatore zelante della gloria del Signore, terrore degli angeli ribelli, amore e delizia di tutti gli angeli giusti, mio dilettissimo Arcangelo San Michele, poiché io desidero di essere contato nel numero dei devoti e dei tuoi servi, oggi io come tale mi offro, mi dono e mi consacro a te, e pongo me stesso, la mia famiglia e quanto mi appartiene sotto la tua potentissima protezione. E’ piccola l’offerta della mia servitù, poiché sono un miserabile, peccatore. Ma tu gradisci l’affetto del mio cuore. Ricordati inoltre che se da oggi in avanti sono sotto il tuo patrocinio, tu devi assistermi in tutta la  mia vita e procurarmi il perdono dei miei molti e gravi peccati, la grazia di amare di cuore il mio Dio, il mio caro Salvatore Gesù e la mia dolce Madre Maria, ed impetrarmi quegli aiuti che mi sono necessari per arrivare alla corona della gloria. Difendimi sempre dai nemici dell’anima mia specialmente nel punto estremo della mia vita. Vieni, allora, o Principe gloriosissimo, ed assistimi nell’ultima lotta. Con la tua arma potente respingi lontano da me nell’abisso dell’inferno quell’angelo prevaricatore e superbo che un giorno hai prostrato nel combattimento in cielo. Amen.


Walter Astorino

629total visits,3visits today